- FLAMINGI
- FLAMINGIpop. Gall. Belg. qui a Saxonibus originem duxerunt. Aemil. l. 3. qui et Flandrenses. Horum praedecessores ab Amando conversi, A. C. 678. ipsi vero, ut et Barbantini, ex Saxonibus, a Carolo Mag. in Franciam transsatis orti A. C. 806. plurimum damni ab inundante Oceano accepêrunt, A. C. 1176. Comes eorum Vido, quod Angli partes tueretur, a Philippo Pulchro Gall. Rege captus, et Flandria vastata, A. C. 1296. sed post a Vidonis filiis Rex tantâ clade victus est, ut 700. aurea calcaria suspensa sint in tropaeum A. C. 1302. Exin Hollandiam, et Zeelandiam vastantes Flandri; a Ioh. Com. 1000. navibus captis et 10000. hominum caesis victi sunt, A. C. 1304. Iterum a Philippo Valesio Gall. Rege superati 6000. caesis, A. C. 1328. Rursus a Caralo VI. regioqueve Philippo Burgundo Caroli patruo, uxoris nomine accessit, A. C. 1385. Hanc vero Franciscus I. victus et captus Carolo V. Imp. cum Artesia, et Tornaco cessit, A. C. 1525. Praeterito saeculo Foederi Belgatum pro libertate nomen dedêre, sed a Patmensi subacti, A. C. 1585. hodie inter Galliae Hispaniaequeve Reges in diversum raptantur. Vide in vocibus Flandrenses et Flandria.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.